pr. 1 Inter alios antiqui operis lectionarios actus restat dicere de conditoribus montium urbis Rome, quorum fabrica modo michi oblata comparuit [115], que nominum ipsorum opificum generosa expostulat nodos exolvere antiquorum, cursim tamen inspecta mentales demulsit oculos ut huiusmodi conditorum montium nobilitatis et antiquitatis insignia summa cum diligentia exquisita, distinctis mansionum fundamentis, nominatim laude maxima referantur.
pr. 2 Et primo dicendum est unde mons denominetur, et quidem mons dicitur a munimine, quia munit nos atque defendit ab hostibus, secundum Uguitionem c. Moneo (cf. Hug. fol. 143v) [116]. Sed in rebus tam antiquis si que similia veris sint, pro veris accipiantur, secundum Livium Ab urbe condita libro V c. X (Liv. 5, 21, 9).



