5 De regione Pontis et Scorteclariorum
De quinta regione urbis que dicitur regio Pontis et Scorteclariorum - circa cuius evidentiam est sciendum quod huiusmodi regio denominatur a digniori nomine sui, id est a ponte stante supra Tiberim Romanum, per quem habetur introitus et egressus ad castrum imperatoris, quod est contiguum dicto ponti et in capite ipsius.
5, 2 Et propterea incole dicte regionis portant in ipsorum vixillo signum dicti castri cum ponte arcuato coloris albi cum undis aquarum decurrentium sub eodem, situati in campo rubeo [231].
8.5.4. Sed hodie huiusmodi castrum est generose tribus Ursinorum qui dicuntur Ursini de Ponte, de quibus vidi et legi quandam glosam in libro Joachim super verbo urse [232] longo curriculo temporum scriptam, priusquam predicatorum et minorum et austinensium [233] ordines pullularent, sic dicentem: Ursinorum genus Rome famosissimum et potentissimum. Ratio est in promtu quia huiusmodi domus a tempore Urbani III pape de civitate Mediolani, videlicet annis mille centum et octuaginta quattuor currentibus, promovit quendam ad cardinalatum de dicta domo virum ydoneum ipsumque Sancti Eustachii fecit dyaconum cardinalem, qui sequentibus temporibus propter sui honestatem fuit postea factus pontifex summus et papa Romanus, qui vocatus fuit Celestinus III,
5, 4 quamvis alii sentiant de Ursinis longiorem nobilitatem, dicentes quod quidam nomine Ursus propter sapientie maturitatem promeruit fieri medicus primi Nicolai pape Romani qui eundem Ursum fecit dyaconum cardinalem, ut habetur plenius in prohemio legende Beati Basilii. Hoc idem de huiusmodi Urso sentiunt ystoria Eutropii et legenda Beati Damasi pape Romani natione Yspani, et dic ut ibi plenius continetur [234]; [235]
5, 5 et vocatur hodie castrum huiusmodi [236] castrum Sancti Angeli, ubi angelus Dei in vertice dicti castri ab olim apparuit beato Gregorio pape Romano, extergens et in vagina remittens gladium cruentatum (Jacob. Vor. 46, 4) tempore rogationum propter pestem ossitationis et sternutationis, quibus tunc temporis raptim moriebantur Romani propter ipsorum peccata que narrantur plenius in legenda eiusdem pontificis satis a Romanis [237] in tabulis mentis notanda.
5, 6 Secunda pars regionis eiusdem que dicitur Scorteclariorum denominatur a vitio seu turpitudine quarundam mulierum scortarum, id est meretricum, filiarum vel uxorum clarorum virorum degentium in huiusmodi regione, que erant clara familia oriunde et stupri ac veneficii crimine iuste dampnate et mulctate pecunia; ex quo ere constructa fuit quedam edes que Veneris dicebatur, iuxta Circum Prisci facta, secundum Livium .X. Ab urbe condita c. XVI (Liv. 10, 31, 9);
5, 7 et eadem decada libro VIII, titulo De matronis veneficis c. XII § fedus insequens annus (Liv. 8, 18, 1), in fine, ibi: CLXX (Liv. 8, 18, 10) matrone venena coquere (Liv. 8, 18, 6) comprehense et dampnate; de venefitiis Rome quesitum est diligenter (Liv. 8, 18, 10-11); cuius edis carreria dicitur hodie a Romanis vallis gaudentium et huiusmodi mulierum obprobrii deformitas [238] severitate supplicii confestim [239] emendata est, quia quantum ruboris civitati Romanorum mulieres predicte turpiter se gerendo incusserant, tantum laudis graviter punite attulerunt, secundum Valerium .VI. De severitate § cum simili severitate (Val. Max. 6, 3, 7).
5, 8 Hinc Iuvenalis Satyra V: intollerabilius nichil est quam femina dives (Iuv. 6, 460); propter quod Livius .III. De bello Macedonico c. De oratione Catonis pro lege Oppia servanda, ibi: date frenos impotenti nature et indomito animali et desperate ipsas modum licentie facturas (Liv. 34, 2, 13). Et est ratio quia initium omnis perturbationis a femina sumpsit exordium (Liv. 1, 46, 7), secundum Livium .I. Ab urbe condita c. XXV § angebatur (Liv. 1, 46, 6). Concordat Proverbiorum Senece, ibi: omnis contumelia nocet, sed maxime quam virus evomit femineum [240].
5, 9 Unde antiquitus maiores Romani si quam unius peccati mulierem dampnabant, supplicio [241] multorum maleficiorum commotam [242] putabant. Quo pacto? Quam inpudicam iudicarent, eam veneficam extimabant dampnatam, secundum Tullium .III. Recthorice nove c. Quid sit ratiocinatio (rhet. Her. 4, 23).
5, 10 Quantum hoc verum sit, infelix et proditoria [243] mors illustris et innocentis principis regis Andree, inmolati agni, detestabilis nequitia mulieris - heu pro dolor! - protestatur. Et est ratio quia femina que alieni viri variis frequenter assuefacta sermonibus (Liv. 1, 46, 7) suum corpus adducit amori turpissimo, necessarie habet pertimescere multos ad quos spectat sui dedecoris infamiam continere [244], secundum Livium .I. Ab urbe condita c. XXV § angebatur ferox Tullia (Liv. 1, 46, 6).



