6 De monte Viminali
Sextus mons dicitur Viminalis, id est virgularis, nam vimen est virga viridis et mollis ad flectendum, secundum Huguitionem, c. Vireo; que vimina virgulta dicuntur. Mons Viminalis est quidam mons qui dicitur Superaius, id est saltuosus, et ob raritatem excolentium ipsum redditus est silvester pariter et agrestis ad introitum et egressum et ideo habundabant in eo vimina (Hug. fol. 247v) et virgulta ibique crescebant, sicut et nunc crescunt arbores et in altum exiliunt plus quam in aliis montibus urbis et ideo dictus est Viminalis.
6, 2 Quem montem addit urbi Servius Tullus sextus rex Romanorum, secundum Livium .I. Ab urbe condita c. XXIIII, titulo De conditione lustri § ad eam multitudinem urbs quoque amplificata visa est (Liv. 1, 44, 3); sub cuius clivo fuit vicus Patriciorum qui procedebat usque ad ecclesiam Sancte Prudentiane, sed hodie huiusmodi Patriciorum familia degit in insula Liconia finitima monti Fabiorum.
6, 3 Satis puto quod princeps [151] insule Liconie urbis Rome finitime dicto monti fuit [152] ex genere Fabiorum [153], quia familia sunt clara patritiorum ex progenie senatorum, secundum Livium .I. Ab urbe condita c. VII, ibi: centum creat senatores, quia soli centum erant nobilissimi viri qui creari patres possent; patres ab honore, patritii progenies eorum sunt appellati (Liv. 1, 8, 7).
6, 4 De hac insula dic ut notat Livius .II. Ab urbe condita c. I, ibi: insulam inde paulatim et aliis que fert temere flumen eodem invectis factam. Postea credo additas moles manuque adiutum, ut tam eminens area firma que templis ac porticibus sustinendis esset (Liv. 2, 5, 4). Concordat Valerius I c. De miraculis § sed ut ceterorum (Val. Max. 1, 8, 2), in fine. In eadem etiam insula est templum Esculapii medici ab Epidauro ad urbem acciti.
Alias mons huiusmodi dicitur mons Exquilius ab esca et alitibus, id est avibus ingentibus nominatus, secundum Huguitionem c. Edo (Hug. fol. 52v), additus urbi per dictum Servium Tullum sextum regem Romanorum, secundum Livium .I. Ab urbe condita c. XXIIII § ad eam multitudinem urbs quoque amplificata visa est, et cetera. Ibique ipse, ut loco dignitas fieret, inhabitat (Liv. 1, 44, 3) et iustitiam publicam exercet.
6, 6 Set Iuvenalis Satyra II videtur invenire quod mons Exquilius sit et Viminalis, ibi: Exquilias dictumque petunt a vimine collem (Iuv. 3, 71). Nam exquilie sunt loca nemorosa et delectabilia, et hoc ostenditur cum dicitur Viminalis collis, id est delectabilis, ut virgultum amenum. Et sic est contra Livium dicto c. XXIIII Ab urbe condita libro I, sed, salva gratia Iuvenalis, non est verum quod Exquilius dicatur a vimine, sed dicitur ab esca et alitibus ingentibus;
6, 7 inde Exquilius esca alitum (Hug. fol. 52v), id est avium, et declinatur hic et hec alex.tis, unde alex, id est velox avis alta conscendens. Alites si adversa nuntient, inhibe dicuntur, quasi inhibeant, prohibeant et vetent, si prospera, dicuntur prepetes, id est tarde volantes [154], secundum Huguitionem c. Alo (Hug. fol. 4v) [155].
6, 8 Ibi enim sunt simulacra Marii et Quinti Catuli consulum Romanorum sine capitibus, qui Cymbros et Theothonos iuxta Rodanum fluvium (Eutr. 5, 1, 1) et in piano Ytalie subegerunt, secundum Quintilianum libro Acclamationum (cf. Ps.-Quint. decl. 3, 1; 5; 13-14), et Valerium .VI. c. I § ultimo (cf. Val. Max. 6, 1, ext. 3).
6, 9 In illo ardore pugne CCCXL milia Cymbrorum, id est Flandrentium et Theotonum [156], duobus bellis cesa sunt, CXL milia capta absque innumera mulierum multitudine que se suosque parvulos furore femineo laqueis nocte proxima suspenderunt [157] (Paul. Diac. hist. Rom. 5, 2), ex eo quod orantes Marium Romanorum consulem, ut ab eo virginibus Vestalibus dono micterentur affirmantes eque se atque illas virilis concubitus futuras expertes, eaque re non impetrata modo proximo mortue sunt reperte, secundum Ieronimum epistula ad Guchiam (cf. Hieron. epist. 123, 3).
6, 10 Concordat Eutropius libro .V. c. Dum prelium (Eutr. 5, 1, 1). Accedit ad idem Orosius .I. c. V: Anno ab urbe condita DCXLII (Oros. hist. 5, 16, 1) § igitur Marius (Oros. hist. 5, 16, 9), et c. sequenti.
6, 11 Unde Romani in memoriam tante stragis ad perpetuitatem merentium [158]quoddam templum quod appellatur Cymbro dyomate Romano ibique postea fuit balneum imperiale, ad quod aqua ex forma Claudia prope Ursum Pileatum iuxta Sanctam Bibianam decurrebat, secundum Cronicam Ieronimi (cf. Euseb.-Hieron. chron. p. 148) [159], quam repetitis vicibus animum legere non gravavit [160]; et Plinium De naturis rerum libro XXXIIII c. De origine statuarum, ibi: effigies statuarum non solebant exprimi nisi aliqua industrie causa ad perpetuitatem merentium (Plin. nat. 34, 16).
6, 12 Accedit ad idem Valerius .V. c. De severitate parentum adversus liberos § T. autem Manilius Torquatus, in fine, ibi: videbat enim se in eo atrio consedisse, in quo Imperiosi illius Mallii Torquati severitate conspicua ymago posita erat prudentissimoque viro succurrebat effigies maiorum suorum cum titulis suis; idcirco in prima parte edium ymagines talium poni solere, ut eorum virtutes non solum posteri legerent sed etiam imitarentur (Val. Max. 5, 8, 3).
6, 13 Concordat Tullius Offitiorum .I. c. Sequitur (Cic. off. 1, 93), ibi: optime autem hereditas a patribus traditur liberis omnique patrocinio prestantior gloria virtutis rerumque gestarum (Cic. off. 1, 121), videlicet ab ipsis patribus; et si queratur quare dicta simulacra et cetere alie dicte urbis simulacrorum ymagines maneant hodie sine capite, respondetur ne erroris antiqui semen de cetero pullularet.
6, 14 Et ideo ymaginibus demonum capita atque menbra Gregorius primus papa natione Romanus fecit generaliter amputari, ut per hoc extyrpata radice heretice pravitatis palma ecclesiastice veritatis plenius exaltaretur (Mart. Pol. chron. p. 422), secundum cronicas [161], dicta palma, quasi pacis alma [162]. Simili modo Sergius papa ludum Proserpine, qui a Romanis annis singulis Kalendis Februarii colebatur, per institutionem dationis cerei in festo Purificationis Domine nostre penitus abolevit, secundum quod legitur et narratur in legendis sanctorum in festo dicte Purificationis, et dic ut ibi [163].



