1
5 Incidentia [173]
Et est notandum [174] quod incole huiusmodi montium diversa morum qualitate pollentes fervent calore fidei ac martirium usque producti. Et in huiusmodi regione designatur cauda leonis, in qua describitur eius sagacita veluti cum ipsa cooperit vestigia pedum, ne a venatoribus circumspectus capiatur, secundum Ysidorum .XI. c. De pecoribus et iumentis (Isid. orig. 12, 2, 5).
1, 6 Ad instar puppis classium ubi consistit gubernatio totius navigii, ita in huiusmodi regione fuit ab olim gubernatio et regimen urbis pre ceteris aliis regionibus dicte urbis, quia ibi erat palatium imperialis monarchie, Coloseum, terme Diocletiani Cesaris, templum Consi dei consiliorum [175].
1, 7 de quo fit mentio per Valerium .II. c. I ยง nunc causam instituendorum ludorum, ibi: Consualia deorum nomine celebravit (Val. Max. 2, 4, 4), spectacula ludorum, et festa dicti Consi dei consiliorum, habitationes Gaii Cesaris, memoria Cymbrorum cum titulis symulacrorum templumque Dyane [176] et multa alia ingentia [177] templa deorum.



