8 De nominibus illorum principum qui civitatem Romanam primitus condiderunt et primo de Noe primo urbis conditore

8 De nominibus illorum principum qui civitatem Romanam primitus condiderunt et primo de Noe primo urbis conditore

Modum constructionis et dispositionis urbis Romane demonstrat Estodius, dicens quod postquam filii Noe hedificaverunt turrim, ubi fuerunt lingue confuse, quia terra ante constructionem turris Babillonis erat unius labii - Genesis c. XI (Vulg., Gn. 11,1) -, Noe cum aliquibus navigia ingressus, mare transiens atque amnes, aptatis ad excipiendum ventorum impetum velis [13], que huc atque illuc cursum navigii torqueant, exemplo piscium qui cauda reguntur et levi in utroque momento velocitatem suam flectunt [14], venit in Ytaliam et in eo solo, ubi nunc Roma est, que interpretatur sublimitas [15], civitatem construxit nominis sui, et dicitur hodie a Romanis archa Noe, ubi habetur hodie macellum prope turrim Comitum, in qua et laboribus et vite terminum dedit [16].